monumenta.ch > Petrus de Vinea > bsbClm14439.75 > ad Romanos, 8 > sectio 1 > bnf15046.211 > bkeCod.16.203v > bnfGrec107.215 > bsbClm6224.165 > bnf6795.355 > bkeCod.16.93v > csg211.189 > csg899.42 > bnf15046.204 > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 129, 6
Sustinuit anima mea in verbum tuum. Nemo sustinet, nisi qui nondum accepit quod promissum est: nam qui iam accepit, quid sustinet? Accepimus remissionem peccatorum; sed promissum est nobis regnum coelorum: debita nostra deleta sunt; sed merces nostra adhuc futura est: accepimus veniam; sed aeternam vitam nondum tenemus. Sed qui dedit veniam, ipse promisit et vitam aeternam. Si verbum nostrum esset, deberemus timere: quia verbum Dei est, non fallit. Securi ergo speramus in verbum eius qui fallere non potest. Speravit anima mea in Dominum, a vigilia matutina usque ad noctem. Quid est quod ait? uno die speravit in Dominum, et finita est tota spes ipsius? A vigilia matutina usque ad noctem, speravit in Dominum. Ista vigilia matutina, finis noctis est; hinc usque ad noctem speravit anima mea in Dominum. Ergo intelligendum est, ne putemus uno die nobis sperandum esse in Dominum, A vigilia matutina usque ad noctem. Quid ergo putatis, fratres? Hoc est, A vigilia matutina usque ad noctem, speravit anima mea in Dominum : quia Dominus per quem nobis dimissa sunt peccata, in vigilia matutina resurrexit a mortuis, ut hoc speremus in nobis futurum quod praecessit in Domino. Iam enim peccata nostra dimissa sunt, sed nondum resurreximus: si nondum resurreximus, nondum in nobis factum est quod praecessit in capite nostro. Quid praecessit in capite nostro? Quia et caro ipsius capitis resurrexit; spiritus illius capitis numquid mortuus est? Sed quod in eo mortuum est, resurrexit. Resurrexit autem tertia die; et quodam modo hoc nobis dixit Dominus: Quod in me vidistis, sperate in vobis; id est, quia ego resurrexi, resurgetis et vos.